previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alcmena Hyllus
Timete, superi, fata: tam parvus cinis
Herculeus, huc huc ille decrevit gigans!
1760o quanta, Titan, ad nihil moles abit;
anilis, heu me, recipit Alciden sinus,
hic tumulus illi est: ecce vix totam Hercules
complevit urnam; quam leve est pondus mihi,
cui totus aether pondus incubuit leve.
1765ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima
rediturus ibasquando ab inferna Styge
remeabis iterum? non ut et spolium trahas
rursusque Theseus debeat lucem tibi
sed quando solus? mundus impositus tuas
[p. 386] 1770compescet umbras teque Tartareus canis
inhibere poterit? quando Taenarias fores
pulsabis. aut quas mater ad fauces agar
qua mors aditur? vadis ad manes iter
habiturus unum. quid diem questu tero?
1775quid misera duras vita? quid lucem tenes?
quem parere rursus Herculem possum Iovi?
quis me parentem natus Alcmenen suam
tantus vocabit? o nimis felix nimis,
Thebane coniunx, Tartari intrasti loca
1780florente nato teque venientem inferi
timuere forsan, quod pater tantum Herculis,
vel falsus, aderas: quas petam terras anus,
invisa saevis regibus (si quis tamen
rex est relictus saevus)? ei miserae mihi!
1785quicumque caesos ingemit natus patres,
a me petet supplicia, me cuncti obruent:
si quis minor Busiris aut si quis minor
Antaeus orbem fervidae terret plagae,
ego praeda ducar; si quis Ismarius gregis
1790Thracis cruenti vindicat, carpent greges
mea membra diri; forsitan poenas petet
irata Iuno: totus huc verget dolor;
secura victo tandem ab Alcide vacat,
paelex supersuma quanta supplicia expetet,
[p. 387] 1795ne parere possim! fecit hic natus mihi
uterum timendum. quae petam Alcmene loca?
quis me locus, quae regio, quae mundi plaga
defendet aut quas mater in latebras agar
ubique per te nota? sic patriam petam
1800laresque miseros? Argos Eurystheus tenet;
marita Thebas regna et Ismenon petam
thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem
dilecta vidi? pro nimis felix, nimis,
si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!
1805utinam meis visceribus Alcides foret
exectus infans! nunc datum est tempus: datum est
videre natum laude certantem Iovi,
ut et hoc daretur, scire quid fatum mihi
eripere posset, quis memor vivit tui,
1810o nate, populus? omne iam ingratum est genus.
petam Cleonas? Arcadum populos petam
mentisque terras nobiles quaeram tuis?
hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
hic rex cruentus, hic tua fractus manu
1815qui te sepulto possidet caelum leo:
si grata terra est, populus Alcmenen tuam
defendat omnis. Thracias gentes petam
Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
defensa tellus: stabula cum regno iacent.
1820hic pax cruento rege prostrato data est:
[p. 388] ubi enim negata est? quod tibi infelix anus
quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis
contendat orbis, reliquias magni Herculis
quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
1825quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?
quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est?
hic totus orbis famae erit titulus tibi.
quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,
1830erunt satis praesidia, terrebunt tuae
reges vel umbrae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: